97
8
Candido Lectori.
TRADIDI ante paucos menses
euulganda TRIGAM CHE¬
MICAM in qua nihil à me
praeterquàm LAMBS-SPRINGK
Germanici scripti versio Latina,
& quorundam versuum chemicorum, lapidis elu¬
cidatio non inconcinna, reliqua antiqui philo¬
sophi Galli sunt. Nunc QVADRIGAM
AVRIFERAM promo, in qua ne verbum qui¬
dem vnum à me profectum. (Quid enim, quae¬
so, in hac metallorum piilosophia excogitare, di¬
cereve vnquam possem, quod dictum non fuerit
prius, & ita actum, vt aiunt, agere.) Itaque to¬
tum vtut ab auctoribus prodiit nihil addito, vel
deleto in lucem emitto: idque maximè in Gallorum,
Anglorum, Germanorum, Italorum, Polonorum,
Bohemorum, Borussorum. Suecorum, & ad mira¬
culum natorum Batauorum, & Regionum con¬
foederatarum philosophorum. Quorum omnium
regna, ditiones & agres, Dei beneficio, medici¬
nam faciens aliquoties lustraui, & cùm non pau¬
cis philosophis mihi notis studia mea contuli. In
horum omnium gratiam. (Parce Hispane, cuius
regnum & vidi; & ante quadraginta annos lu¬
straui, si hîc tibi nihil seritur, nec metitur. Naues
habes