233
10
THEOPHRASTI PA¬
RACELSI AVRORA
PHILOSOPHORVM,
quam aliàs Monarchiam
suam vocat.
CAP. I.
De origine lapidis Philosophici.
Artium inuentor primus Adam, quòd
rerùm omnium cognitionem habe¬
ret, post lapsum aequè atque ante la¬
psum, inde praesagiuit mundum per
aquam transiturum. Hoc ipso factum etiam,
vt eius successores duas lapideas tabulas eri¬
gerent, quibus omnes artes naturales inscul¬
pserunt, idque Hieroglyphicis characteribus,
vt pręsagium hoc posteris etiam innotesceret,
ac obseruaretur, periculorum tempore proui¬
dendum esse. Noach postmodum in Armenia
tabularum vnam inuenit sub monte Araroth,
transacto diluuio. Qua quidem superioris fir¬
mamenti, & inferioris globi, necnon planeta¬
rum cursus designabantur. Tandem vniuer¬
salis haec notio, particulatim in diuersa distra¬
cta, viribus suis imminuta est, vt istiusmodi
separatio, hunc astronomum, illum porrò ma¬
gum,