317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 3
Abluantur postmodum aqua fontana, siccentur & humectentur ite¬
rum, suspendantur vt antea saepiùs donec aquae viridis satis habeatur,
quae vitrioli plurimùm supernatantis exhibeat, colligatur, & excocta
aqua cupri vitriolum habebitur ad medicinam efficacissimum.
ALIVD AD ALCHIMIAM.
BRacteae perlinantur aqua forti, aqua regis, vel aqua salis armonia¬
ci. suspendantur, & quum aeruginem praebuerint, leporino pede
abradatur à lamellis, quae exiccatae rursum illinantur, idque tantisper
donec omnino consumptae sint.
AQVA SALIS NITRI AD HVNC EFFECTVM.
Ponatur in vesicam, & in aqua calida non bulliente resoluatur.
AQVA SALIS ARMONIACI.
Sublimetur, & super marmor humido loco resoluatur.
VIRIDIS AERIS FORMVLA AD MEDICINAM.
PErungantur laminae mellis & aceti partibus aequalibus ac salis tan¬
ta quantitate quantùm sat esse videbitur ad vnguentum rarum.
Tandem reuerberentur in furno figulorum vnà cum ollis, tantoque
tempore vt ollae. Suspendantur nigrae vt sunt ad aërem, in quo viri¬
des efficientur.
ALIA EIVSDEM FORMVLA AD ALCHIMIAM.
STratificentur cum salis, sulphuris, atque tartari partibus aequalibus
in tigillo satis magno, igne vehementi quatuor horis, ne laminae
tamen liquescant. Postmodum ad aërem suspendantur cum adhae¬
rente materia diebus aliquot, vt viridem colorem concipiant.
CROCVS AERIS AD ALCHIMIAM.
BRachteae perungantur sale & aceto forti mixtis in vnguentum.
Tum demum igne vehementi reuerberentur in tigillo per quar¬
tam horae partem, ne tamen liquescant. Postmodum ita candentes
A 3 extin¬