69
46
IOANNIS DE RVPESCISSA
Operatio nona est, cum volueris facere proiectionem; sic
facies. Recipe centum partes Mercurij cum sale & aceto
loti, & pone in crusibulo super ignem: Cum autem coeperit
feruere, pone vnam partem huius elixeris dicto modo praepa¬
rati, super centum partes illius Mercurij abluti, & fiet totum
medicina super alium Mercurium ablutum. Deinde proijce
partem vnam illius medicinae coagulatae super centum partes
Mercurij abluti in crusibulo fermentis ad ignem, & adhuc to¬
tum fiet medicina. Postea pone partem vnam istius medicinae
vltimò congelatae, super centum partes istius Mercurij abluti,
& fiet totum aurum vel argentum in omni iudicio optimum,
secundum quod fuit paratum elixir ad album vel rubeum. In
nomine Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus &
gloriosus in saecula saeculorum, AMEN.
SEQVITVR DESCRIPTIO ET
FORMA FVRNI PHYSICI.
FVRNVS iste totus altus erit pedes tres & medium, latus autem
sesquipedem inclusiuè, & diuisus, vt sequitur.
Primùm furnus ita componetur, vt spatium quà cineres per cratem
ferream defluant, altum fit pedem vnum. A crate ferrea ad meditullium
vsque, spatium vbi focus instruitur, altum erit digitos nouem. Altitudinę
itaque habita duorum pedum minus digitis tribus, collocanda est in medio
tabula testacea vel ferrea, in cuius medio foramen rotundum sit, diametrum
quatuor digitorum habens, quà feruor ignis in superiorem partem, vbi ope¬
ratio fit, ascendere possit. Deinde supra foramen illud tria opercula exem¬
ptilia, paulò quàm tabulae intermediae foramen latiora erunt, quemadmo¬
dum notatum est litera A. Quodlibet verò operculum etiam rotundum fo¬
ramen habebit diuersum. In primo foramen erit digitorum trium, in secun¬
do duorum, in tertio denique vnius, vt subinde vno pro altero vti liceat,
prout calor ignis mutationem operculorum exiget.
Spatium vbi operatio fit, à tabula nimirum intermedia ad supremum
vsque tegmen, altum erit pedem vnum & tres digitos. In isto autem spatio
tabulae intermediae tripes testaceus aut ferreus directè supra foramen im¬
ponitur, quemadmodum notatur litera B, qui tripes in superiore parte la¬
tus erit digitos tres & medium, altus verò sex digitos, cui vitrum impones,
quod materiam omnem ad operationem destinatam contineat.
Supra istud spatium in quo operatio fit, operculum siue tegmen furni testa¬
ceum collocabitur, in formam dimidiae spherae siue disci tornatum, profun¬
ditate