97
19
PRIMA ROTA.
in aqua sua, propter sulphur combustum quod in
eo, quòd facit difficilem Solutionem. Et in aqua
combustio sulphuris fit humorosa, vnde accipit
dulcedinem, & fusionem, & faciliùs quàm caetera
metalla recipit fermentum.
De aere.
Aes de quatuor qualitatibus Lunae, habet
duas, dulcedinem, & ignitionem: deficiunt
color, & consistentia. Ad conuertendum ipsum in
Solem, vel Lunam, opottet primo vt ipsum facias
sistere, deinde per occultam calefactionem, viridi¬
tatem suam in albedinem conuertas, sic fit de her¬
bis. Practica est, vt consistentiae addas de visco ip¬
sius metalli, quod fit ex sale eius, & constabit ad fa¬
ciei viriditatem, nec vnquam dissiliet per plum¬
bum nigrum, quod est ergo capite.
De plumbo.
PLVMBVM coque in furno reuerberationis, &
dum incipit rubefieri imbue eum fermento
auri, & volue virga ferrea, & paulatim & guttatim
imbibe: deinde habeas succum portulacae mari¬
nae, saponariae, & Lunariae; superfunde: & erit au¬
rum optimum & splendens. & hoc est magnum, &
prae caeteris secretum eximium.
De stanno.
STANNVM conuertitur in Lunam, si eodem
modo posueris in furno, & fermentaueris, &
superfuderis succum praedictum: item si coxeris
cùm oleo Lunae, sulphuris, & cerusa per mensem,
quod
B 2