131
locius coagulatur & dulcoratur ipso mercurio & aqua mercu-
riali, si adijcimus sulphur ex cineribus foeni & filicis, quod Mar¬
tem nominamus propter nominis cognationem. Praeterea
notabis differentiam esse inter coagulationem quintae essentiae
& fixionem Elixir, cum debeant diuersos operare effectus,
Elixir enim transmutare debet metalla imperfecta in uerum
aurum & uerum argentum, necesse igitur est ut fixum sit & in
auri & argenti substantiam plusque perfectam conuersum fit,
hic autem non remanebit aqua mercurialis cum fixionem im¬
pediat, quamuis tamen ibi maneat quinta essentia ruffa aqua
forma sua permanent dicta. Cum uero quinta essentia mercu¬
rialis per os sumenda sit in modum medicinae penetrantis per
omnia membra & conseruantis à corruptione, non debet adeo
fixa esse, ut in auream siue argenteam substantiam conuertatur.
Sufficiet enim tantum esse decoctum & digestum, ut coagule¬
tur & consumetur illa humiditas tam uaporosa, foetida & acuta
& dulcis fiat, sic assumpta per os subito penetrabit per totum
corpus, ut res omnium subtilissima & humano corpori confor¬
mis, & sua potente & diuina uirtute tantam incorruptibilitatem
inducet omni loco quem penetrauerit, ut illi qui tantummodo
tres gutulas per se aut alia re conueniente commixtas sumpse¬
rint, per longum temporis spacium sanè uicturi sint, ut primi anti¬
qui patres qui lignum uitae sumebant. Haec omnia fabulis poe¬
tarum ab antiquis sapientibus occultata sunt, maxime uero
Orphei.
DEMO: Feceris mihi sanè rem gratissimam, si intentio¬
nem antiquorum in hac remihi declaraueris.
GEBER. In ista medicina pars est uegetabilis, hoc est,
sal significatum arboribus & plantis, praeterea adest etiam quae¬
dam animalis pars ut anima & aurum, significata per animalia,
homines phoebum & uellus aureum. Pars uero mineralis istud
sulphur fixum est, quod Martis nomine appellamus, hoc signifi¬
catur per lapides & saxa, montes, ossa, & reliquis rebus duris.
Aqua mercurialis & uapores significantur per auiculas, uentum,
fluuios,