69
49
CLAVICVLA
RAYMVNDI LVLLII MAIORI¬
cani, quae & apertorium dicitur, in quae omnia
quae in opere Alchimiae requiruntur,
apertè declarantur.
NOS APPELLAVIMVS OPVS
hoc nostrum Clauiculam, quia sine hoc pręsen¬
ti libro nullus potest intelligere, quae scripsimus
in nostris alijs libris, in quibus totam artem com¬
pleuimus, licet verbis obscurioribus po. igno¬
rantibus. Scripsi multos libros & prolixos sub sectionibus &
dijs obscuris, vt in nostro testamento apparet, vbi de principijs
naturalibus egimus, vbi omnia sunt posita, quae ad artem fa¬
ciunt, tamen sub martello in primo. textu Philosophiae. Item in
nostro cap. de ar. viuo Philosophorum, & in secunda parte test. de
exuberatione minerarum physicarum, & in nostro libro de
quinta essentia prima de quinta essentia. auri & ar. deinde in alijs libris à
me factis, vbi tota ars est completa. Sed Secretum occultaui¬
mus pro posse. Caeterùm quia sine hoc secreto nullus potest
ingredi mineras philosophorum, neque aliquid facere quod
ipsi possit prodesse, quare iuuante altissimo. cui placuit hoc se¬
cretum nobis reuelare, sine vlla fictione artem totam declara¬
bo. Et ideò cauete hoc secretum reuelare improbis, sed vestris
amicis intimis, quamuis nulli dare debetis, cum sit Dei donum,
qui hoc dabit, cui volet. Quod qui habebit, sempiternum ha¬
bebit thesaurum. Cognoscite igitur per perfecta, imperfecta
emendare. Sol est pater omnium metallorum, & Luna mater,
quamuis Luna claritatem recipiat à Sol. Ex istis duobus totum pen¬
det magisterium. Sed quia metalla transmutari non possunt,
teste Auicenna, in mineralibus, nisi reducantur in primam
materiam, quod verum est. Quod nisi reduceres in argentum
G
viuum,