153
Reditus
ad rem.
De quali¬
tatibus
lemento¬
rum.
circa hoc meum breuissimum opus uersari
debetis, precantes solùm uerum Deum no¬
strum, ut uestrae mentis oculis lumen pręfe¬
rat, ac sua diuina luce illustret sensus, & corda
uestra: vt omnipotentis Dei, ac gloriae ipsius
maiestatem intelligatis. quod uobis concendatur,
ut possitis puro corde consequi, & laudare ma¬
gnalia Dei totius tetrarum orbis, & extollere
sanctissimum, & immensum nomen patris,
& filij, & spiritus sancti, nunc, & semper in
infinita secula seculorum amen. Ad propo¬
situm reuertamur, ac quid uelint philosophi,
de quibus nobis sermo institutus est conside¬
remus. occulte loquuti sunt, eò, quòd multo¬
rum ingenia exercere uoluerunt. ac inquiunt
de sulphureis, & substantiis, SVLPHVREA
A SVLPHVREIS CONTINENTVR, &c.
parum efficax mens est de substantiis, & gene¬
ribus, & naturis, quaede sint: haec quatuor
elementa, quę Deus, & non homo statuit; in
ordinem redigens, ac interesse connectens,
ratiocinari. Hic enim faciendum: est de ip¬
sorum qualitate, & temperatione, & con¬
iunctione, quęmadmodum & in homine factum
est. coniuncta igitur sicut etiam sacra, & diui¬
na ars philosophorum docet, cuius ro hęc est, ex
aere sanguis calidus, & humidus. ex igne fla¬
uabilis calida, & sicca similis est aeri, quod est
calidum, & siccum, et ex terra, atrabilis simi¬
lis