97
26
QVADRIGAE AVRIFERAE
tia splendida Solis & Lunae, subtilisque eorum in¬
fluentia per quam terra recipit splendorem. Nam
quid aliud est aurum & argentum, inquit Auicen¬
na, quam terra munda alba, & rubea. Tolle ab ea
praefatum splendorem, & tunc terra erit patui mo¬
menti. Totum compositum vocamus nostrum plum¬
bum. Qualitas splendoris à Sole, & Luna prouenit,
atque in summa haec sunt nostra menstrua.
Corpora perfecta cùm primo naturaliter calci
namus: sed nullum corpus immundum ingredi¬
tur excepto vno, quod vulgariter vocatur à philoso¬
phis Leo viridis, quod est medium coniungendi
tincturas inter Solem & Lunam cum perfectione,
quemadmodum Geber ipse testatur. Cum secun¬
do, quod est humiditas vegetabilis reniuificans quod
priùs erat mortuum, ambo principia materialia de¬
bent solui, & formalia, alioquin parni essent mo¬
menti. Haec menstrua itaque noscas, tibi dico, sine
quibus nec vera calcinatio potest fieri, nec naturalis
dissolutio. Cum tertio, quod est humiditas maximè
permanens, incombustibilis, & vnctuosa in sua na¬
tura Hermetis arbor in cineres comburitur. Hic est
noster naturalis ignis certissimus, noster Mercurius,
Sulphur, nostra tinctura munda, nostra anima, no¬
ster lapis eleuatus cum vento: in terra generatus.
Haec animo reconde tuo. Hic lapis, audeo tibi dice¬
re, est vapor potentialis metalli, hunc quo pacto ac¬
quiras oportet te esse cautum: nam inuisibile pro¬
fecto est hoc menstruum, quamquam cum secun¬
da aqua philosophica per separationem clemento¬
rum, potest appatere ad visum in forma aquae cla¬
rae. Ex hoc menstruo labore exuberato, atque cum
co