317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 9
CAPVT XII.
DE RESVSCITATIONE RE¬
rum naturalium.
NOn solùm alimenta, sed etiam alia quae in hunc vsum haudqua¬
quam veniunt, ad vitam sanam conducunt, modò ipsamet in vi¬
tam sanam post mortificationem resuscitata fuerint. Inter quae mi¬
neralia & metalla principem locum obtinent. Proinde primò de his
ac praecipuè dicctur. Mors itaque duplex nobis consideranda venit,
vt antea tetigimus, praedestinata, & violenta: haec resuscitari spagirico
modo potest, altera verò non. Quapropter de posteriore tantùm agi¬
tur hoc loco: Metallorum aerugo mors est eorum praedestinata, quò
fit; quia postremum scopum vitaeque terminum attigerunt in illa vt
resuscitari nullo valeant artificio. Calx verò metallorum terminus
non est mortis eorum postremus, quapropter ad vitam resuscitatur,
Cinis tamen ex metallis, non magis quàm aerugo resuscitari potest.
quia sale suo priuatus est. Vt ergo metalla fiant volatilia & non am¬
pliùs in metalli solidam formam reducibilia, sal est ipsis auferendum.
Quò cùm peruenerint, aperiri valent per spiritum vini, vt ambo simul
fiant volatilia, de caetero nunquam separabilia. Haud aliter quàm du¬
plex metallorum mors, duplex pariter istorum est resuscitatio: vna, quà
calces ipsorum reducuntur in metallum: altera verò, quà reducuntur
in primam sui materiam, in qua postmodum renascuntur vt infra.
CAPVT XIII.
DE MATERIA PRIMA METALLORVM.
QVoduis metallum in calcem adducatur mercurio vulgi, & adiun¬
gatur aequali portioni mercurij viui in sublimatorio vase. Ma¬
neant aliquandiu simul donec in pastam abeant. Postmodum subli¬
metur inde mercurius, ac iterum teratur vnà cum dicta calce metal¬
lica.
C