97
29
SECVNDA ROTA.
radicali humido nihil deperit, inducens solutionem
nostro lapidi imprimis necessariam. Philosophos vt
imitemini vos moneo; nolite operari vulgato more,
sulphuribus aut salibus praeparatis variis modis.
Neque enim corrosiuis, aut igne solo, aut aceto, aut
aquis ardentibus, aut vapore plumbi noster lapis
calcinatur, iuxta nostrum propositum. Quicunque
sic calcinare studetis, ab hac difficili scientia redu¬
cite manum, donec meliùs nostram calcinationem
intelligatis. Nam huiusmodi calcinatione corpora
destruuntur, quae diminuunt humiditatem nostri
lapidis: nam quando corpora in puluerem exurun¬
tur siccum, tanquam cineres, aut ossa combusta,
huiusmodi calcinationem nolumus omnino: nam
humidum multiplicamus radicale in calcinatione,
nihil de eo minuendo. Et pro fundamento nostrae
calcinationis operare cautè, genus cum genere tan¬
tùm: nam genus cum genere habet inclinationem
appetibilem. qui hoc non nouit, in scientia caecus
est. hic vagari potest, vt caligo ventis agitata, incer¬
tus vbinam aliquod commodum reperiat, quod
non potest rectè intelligere nostra verba.
Iunge genus cum genere, & speciem cum spe¬
cie, vt aequum est. Nam vnumquodque germen
respondet suo proprio semini, vir genetat virum
brutum brutum. Profectò latiùs tractare non est
admodum necesse, sed hîc vnum animaduerte, si
vis obtinere: omnis spiritus figitur cum calcibus
sui generis. hoc bene animaduerso fructum referes.
Et nos calcem conficimus vnctuosam, tam albam,
quàm rubeam trium graduum, antequàm nostra
basis sit perfecta, liquida vt cera: alioquin nulli
est