457
66 PHYSICA
luminaria in firmamento coeli; vt tenebrae vi¬
delicet, quae diuisae fuerant à luce, & in elemen¬
tis positae, illustrarentur. Tenebras abyssi verò
positas fuisse in elementis, res ipsa docet ab vm¬
bra terrae noctem in inferiori regione sub fir¬
mamento efficiente. Non altiùs enim attolli¬
tur pyramidis vmbrae noctis acumen, quàm
regio capit elementaris. Proinde nullatenus
impedire lucem potest per totam firmamenti
sphaeram.
Fecit, & posuit, & quae sequuntur.
Ista repetitio non aliter intelligenda venit,
quàm idipsum quod passim occurrit, Fiat, et
factum est; ac si diceretur, Non priùs concepit
aut statuit Deus facere, quàm factum sit. Hoc
ipso nobis demonstratur Deum non indigere
tempore, ad exequendas suas conceptiones, sed
istas vt causas & effectus esse simul & eodem
momento in diuina mente sitas. Etsi videmus
Deum quandoque vsum fuisse aliquo tempo¬
ris interuallo, vt eo quod est inter dies creatio¬
nis mundi ab vno ad sextum. Factum potiùs
esse putemus in nostri doctrinam, quo meliùs
intelligamus opera domini, & penitius quea¬
mùs eorum excellentiam contemplari. Alio¬
qui nobis imperceptibilia forent momenta¬
nea, cùm nec ea quae tempore sunt ordinata, va¬
lemus