317
PARACELSI. PRAEPARATIONES. 10
DE RESVSCITATIONE LIGNORVM,
& similium vegetabilium.
CIneres horum impastentur cum suo liquore mercuriali, & cum
sua pinguedine sulphurea partibus aequalibus, igne lento lique¬
scant in muscilaginosam materiam. Haec tria principia ligni sepelian¬
tur in terram pinguem, vt videbitur quemadmodum in arborem priori
similem, imò longè praestantiorem excrescent. Exemplum sane quo
probatur euidentissimè, tria prima principia semen esse rerum
mnium primum.
DE RESVSCITATIONE OMNIVM IN GENERE.
REstituatur vnicuique rei quod in mortificatione fuit ablatum, &
cum eo rursum incorporetur, vt latiùs habetur libro de transmuta¬
tionibus. Vt metallorum etiam resuscitatio, nil aliud est quàm in sua
mortificatione, pinguedinis ablatae sulphurcae restitutio. Sic de caete¬
ris omnibus iudicandum ex suis mortificationibus. Verùm quia homi¬
nis mortificatio non fit, neque fieri debet eo modo quide caeteris decla¬
ratur, eius etiam resuscitatio non fit per internam suam substantiam ablatam
ab eo, sed per externam ab alijs rebus mutuatam, vt puta suis alimentis
praesertim, & quandoque ab alijs in naturam alimentariam adductis.
Maximam nihilominus sympathiam habet hominis instauratio, re¬
suscitatio, vel innouatio, cum aliarum rerum resuscitationibus. Quando¬
quidem sanguis homunculi, vel potiùs alimenti hominis ex quo con¬
stat homunculus, idem est substantia & natura, quod sanguis hominis
qui ex eo constat alimento, panis & vini videlicet, cum ex istis genere¬
tur. Quid aliud igitur facimus, quum ex tritico & vino sanguinem
elicimus, quam faceremus si sanguinem de vena hominis tractum
acciperemus, qui ex tritico & vino pariter constat? Proinde, vt excu¬
semur à carnificina, consideramus ablatum fuisse sanguinem spa¬
giricum tritici & vini ex vena hominis, quem etiam si accipe¬
remus, nihil aliud praestaret, majus aut minus, quàm illa noster spa¬
giricus. Vnde possumus concludere à similitudine valde congrua
C 2 resusci¬