97
31
SECVNDA ROTA.
temperatum, & modum item quo sit calcinatum,
semperque hoc in pectore geras, vt numquam tua
tetra aqua suffocetur. Exsicca tuam humiditatem
calore temperatissimo, inua dissolutionem cum hu¬
miditate lunae, & congelationem cum Sole. Tum
egisti.
Sic quatuor naturas in quintam conuertes, quae
est omnium perfectissima, & temperata. Sed du¬
rum est, nudis pedibus calcitrare contra stimulum
ferreum, aut chalybeum exacuatum; quemadmo¬
dum multi faciunt insipientes, cùm huiusmodi res
magnas aggrediuntur, quas nullo pacto intelligunt:
in ouis, vitriolo aut sanguine, quas diuitias arbitran¬
tur se illic reperturos, si philosophiam rectè intelli¬
gerent, neuriquam in operatione caecutirent, aurum,
& argentum vt quaererent extra speciem: nam quem¬
admodum ignis est ignificandi principium, ita cer¬
principiam aurificandi est aurum. Si tu itaque
studes conficere, Solem & Lunam arte philosophi¬
ca, ad id nec oua nec sanguinem accipias, sed Solem
& Lunam quae naturaliter & prudenter calcinata,
& non manualiter nouam generationem foras pro¬
ducunt, augentia suum genus, vt omnes res natura¬
les, & si hoc verum esset, aliquod emolumentum
esse in rebus non metallicis, in quibus colores re¬
periuntur aspectu iucundi, vt in sanguine, vrina,
ouis, & vino, aut in mediis mineralibus effossis ex
fodinis: attamen necesse esset eorum elementa priùs
putrefieri, & separari, & cum elementis corporum
perfectorum matrimonio coniungi. Primùm igitur
tuorum elementorum fac rotationem, & in aquam,
terram conuerte ante omnia, deinde ex aqua fac
aërem