457
68 PHYSICA
fidelium scrutatorum naturalis sapientiae sen¬
tentia, conuenire videmus animam mundi,
corpus, & spiritum eius, longè meliùs quàm ex
opinionibus infidelium, suam priuationem,
materiam, & formam: vnde prima Physices
principia petenda sint. Reliqua sanè quae facta
sunt in creatione mundi, in istorum trium pri¬
morum supplementum & ornatum esse viden¬
tur: vti vegetabilia, ad nudam inanitatem terrae
vestiendam: animantia verò, ad aquarum & aë¬
ris vacuitatem implendam: luminaria tandem,
ad abyssum illustrandam. Postrema autem omni¬
um creatura homo, ad his omnibus fruendum
& imperandum in summi conditoris gloriam
& honorem. Creatis ergo cunctis vegetantibus
in animam germinantem sub diei quartae fi¬
nem, deinceps creata fuerunt animantia die
quinta, vt sequitur.
DIES QUINTVS.
Producant aquae reptile animae viuentis, & vo¬
latile super terram, sub firmamento coeli.
Differentia videtur mox ab exordio creati¬
onis animantium, quae est interistorum
vitam & vegetantium. Horum vita vel anima ger¬
minans & vires quid dicitur: Illorum verò viuens
viuum esse docetur hoc loco, quicquid per se li¬
bero