317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 11
hil, libro de resuscitatione. Pariter homunculus in suam animam sul¬
phuream adductus, & in terram suam, hominem videlicet, satus vel
proiectus (in quam redire debet tanquam in suam matrem) ipsum
tingit in virum aureum vel argenteum, id est perfectum hominem,
ac tingendo simul ambo regenerantur & renascuntur in vnicum gi¬
gantem, hoc est robustissimae longaeque vitae ac sanae hominem. Hacte¬
nus de regeneratione & instauratione.
CAPVT XVI.
DE CONSERVATIONE
vitae contra mortem.
POstquam superioribus capitulis obiter de vita, morte, resuscitatio¬
ne, regeneratione, & instauratione rerum omnium ad vnicum &
eundem finem, vitam puta conseruandam in homine, scripsimus,
aequum est vt in conseruatione vitae huic primo tractatui pariter fi¬
nem imponamus, à sanguine facientes exordium, in quo vita natu¬
ralis potissimùm delitescit. Primùm tamen videamus quid sit con¬
seruatio rerum naturalium, non aliud sanè praeterquam à suis inimi¬
cis praeseruatio atque defensio. Sanguis igitur si conseruari debeat ab
inimico suo (qui corruptus est aër putredinem inducens) tutus ac li¬
ber sit oportet. Quapropter à suo phlegmate reiecto separatus (quae
separatio per seipsum fit sanguinem) eius loco affundatur tantundem
aquae salis, vt infra docetur, paratae. Haec nanque statim sanguini per¬
miscetur, ac tanquam verum sanguinis balsamum naturale, conser¬
uat & praeseruat ab omni corruptione, vt etiam in aeuum non foeteat,
sed plurimis annis rubeum & floridum quemadmodum recens è ve¬
na tractum mancat. Qui verò salis aquam parare non poterit, eius lo¬
co balsami tantùm affundat, hoc ipsum quod aqua salis efficiet. Quaeri
posset ab aliquo, num hic sanguis è vena prolectus, non sit ad homun¬
culum aptior, & ad medicinam eo qui fit ex alimentarijs. Quamquam
C 3 aliqui