405
RAYMVNDI, LVLLI
120
cticam ostendere: nam si in sua ostensione
deficiat, in suo delicto fatuè se recipiet.
Sed tu, qui non habes, teneris verbo pete¬
re, si eam tibi dare velit, & ideo caueat
quid faciat, quia si nimis ipsam publicet,
mala morietur morte, quia à Deo donan¬
da est, qui naturam creauit, & non ab al¬
tero. Ideo gratanter natura accipit omne¬
illud, quod placet Deo: & ideo, si quodam¬
modo Deus tibi conferat, dilige ipsam, &
tene secretam, quòd mundus nihil inde
sciat, sicut viuaciter scriptura te monet,
quòd alteri non debet ostendi opus, quod
cursu naturae potest fieri. Vult tantum
esse secretu, quòd nisi illud secretes, ipsum
te confundet: Et si tibi nodetur, propter
hoc no malè tractes illum a quo petis eam,
quia suum debitum facit, cum aspicit suae
defensionis finem. Item, magis tibi dici¬
mus quòd velis celare, & secretum tene¬
re testamentu nostrum ab omnibus illis,
à quibus