97
34
QUADRIGAE AVRIFERAE
do corpus à prima sua forma est alteratum, noua¬
forma inducitur immediatè. Nam nihil est in re¬
rum natura spoliatum omni forma. Et secretum
hîc tibi cupio aperire, fundamentum totius nostri
secreti, si hoc ignoraueris, nihil aliud quàm perdes
operam & impenias, magnas, & exiguas. Caue igi¬
tur ne in errorem incidas: Nam quo maior teriae¬
& minor aquae quantitas erit, meliùs, & citiùs
solutionem videbis. Animaduertè vt glacies in
aquam resoluitur, & rectè quidem. Nam aqua erat
priùs: eodem modo rursus nostra terra in aquam re¬
ducitur, & aqua per hanc congelatur in perpetuum.
Nam secundùm opinionem omnium philosopho¬
rum, omne metallum fuit aliquando aqua minera¬
lis, quamobrem cum aqua rediguntur in aquam
omnia. In qua aqua naturaliter sunt quatuor qua¬
litates repugnantes cum diuersitate. Substantia, in
substantiam, & qualitas in qualitatem conuerti de¬
bent, donec diuersitas ad perfectam vnitatem redi¬
gatur. Nam scriptura testatur, quod cum terra tur¬
babitur, in maris profundum coniicientur montes.
Sic quoque nostra corpora tandem in aquam con¬
uertentur. Corpora enim nostra, quae à planetis no¬
men sumserunt, comparantur non ineptè monti¬
bus. In profundum itaque Mercurij haec proiice, ne
damnum incurras. Tum pulchrum videbis specta¬
culum totum enim conuertetur in puluerem im¬
palpabilem, quemadmodum coagulum nostrum
naturaliter lac coagulat. Corpora tum primùm
suam formam amiserunt, aliaque immediatè indu¬
citur, tum tuas impensas rectè collocasti, quod mul¬
ti alij, licet docti, non assequuntur, ignari secreto¬
rum