69
56
RAYMVNDI LVLLII
frigerationem aperi vas, & pone aquam distillatam per bal¬
neum super. Laua benè. Destilla menstruum per balneum,
omnemque aquam, quae ascendere potest, & oleum per cineres
vt suprà fecisti. Et hoc faciendo toties reiterabis, quousque
materia remaneat sicut carbo, nigra in fundo vasis. Fili doctri¬
nae habebis tunc caput corui, quod philosophi tantùm inue¬
stigârunt, sine quo in magisterio nihil fit. Idcircò fili, mente
teneas diuinam coenam Domini nostri Iesu Christi, qui mor¬
tuus fuit, sepultus & tumulatus, & luce tertia resurrexit, in ter¬
ram permanentem. Fili mente teneas, quòd nullum ens po¬
test vita perpetuari, nisi priùs mortuum fuerit. Rec. igitur tuum
corpus nigrum, & calcina in eodem vase per tres dies, & pòst
mittè refrigerari, & aperiendo vas inuenies terram spongio¬
sam, & mortuam, quam seruabis, quoad oporteat facere con¬
iunctionem corporis cum anima. Rec. aquam, quae per bal¬
neum est distillata, & distilla saepiùs, quoad sit depurata & re¬
ducta in materiam crystallinam. Imbibe igitur tuum corpus,
quod est terra nigra; de sua aqua propria, paullatim rorando
& coquendo, quoad corpus sit album factum, & multùm
splendens. Et tunc aqua est illi infusa, quae viuificat & clarifi¬
cat. Tunc da ignem vehementem in eodem vase suo lutato, ac
si velles sublimare Mercurius vulgi per 12. horas. Aperi vas frigefactum,
& reperies sublimatam materiam tuam albam, quam vocamus
terram sigillatam. Nostrum corpus exaltatum & positum in
magna dignitate, sulphur nostrum, nostrum ar.vi. nostrum ar¬
senicum, vbi seruare debes nostrum aurum, quod est nostrum
fermentum, & nostra calx viua, & inter se gignit filium ignis,
qui est amor philosophorum.
Multiplicatio praedicti sulphuris
CAPVT IX.
Pone illam tuam materiam in metreto forti, supra quam
pone amalgama factum de nostra calce viua, quae facta est
in nostra prima practica, quam reducebamus in argentum.
Fieri