233
38 EXPLICATIONES
nisi destructis omnino speciebus. At si vegetabilia for¬
malem speciem deponant, vel specificam formam, tum
demum acquirunt vniuersalem, ad quamcunque spe¬
cificam suscipiendam idoneam, sic de caeteris, vti mi¬
neralibus, & animalibus generibus intelligendum.
Nulla pariter olea, salia, neque sulphura, de quibusuis
tracta, nisi spiritualem & generalem absolutè for¬
mam acquirant, erunt in hanc rem apta. Materia phi¬
losophica non dicitur esse vegetabilis ratione materiae,
sed ob similitudinem quam cum vegetabilibus habet,
cùm in terram suam vnita materia, virgultum in ouo
suo producit arbori persimile, frondes, flores atque fru¬
ctum suum proferens. Hinc facilè colligere potest qui¬
uis ingenio valens, eiusmodi materiam non esse mate¬
riam naturae, sed artis: item in vegetabilibus naturae
positam esse materiam hanc, & non in vegetabilibus
materiae, hoc est, materialibus à natura nudè produ¬
ctis. Nam vegetabilia naturae, non considerantur ex
nuda materia vegetabilium, sed ex potestate siue po¬
tentia in vnaquaque materia, siue sit vegetabilis, ani¬
malis, vel mineralis, quae quidem omnia vegetabilem
facultatem habent, non secus atque vegetabilia mine¬
ralem & animalem, id est, spiritum, animam & cor¬
pus habet omne, quod natura produxit ex elementis
lementatum. Monarchia lapidis igitur, haec tria conti¬
net potentia nedum, sed etiam actu proueniente, per
medias operationes, ex ea.
CAP.