317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
inter alia cuncta communem spiritum habentia. Quinimò inter ho¬
mines etiam virtus quędam magnetica delitescit, qua alter ab altero,
trahitur per affectum inter multos nunquam antea viso non magis
quàm reliqui, vt si duos ludo quopiam inter se pro victoria, vel pecu¬
nia, siue cartis, siue taxillis, & similibus concertantes, tertius animad¬
uertat, etsi neuter sibi notus vel vnquam visus, nihilominus vni sem¬
per quàm alteri magis victoriam fauens congratulatur, spirituum sym¬
pathia, quae magnetica virtus existit, hoc ipsum efficiente. Rursum
inter se metalla habent inimicitiam non exiguam, plumbum enim
aduersatur auro, vt ex agnata sua natura hoc membris omnibus dila¬
niet illud, disrumpat, ac persequatur ad mortem vsque, magis quàm
reliqua metalla. Stannum autem, caeteris omnibus metallis est ini¬
micum, etenim discontinuat vt malleo non obediant ampliùs.
CAPVT XVIII.
DE CONSERVATIONE METAL¬
lorum in specie, & primò auri.
Avrum conseruari melius non potest quàm vrina puerorum, in
qua sal armoniacum dissolutum sit, vel in aqua salis armoniaci.
His enim iniectum, ac suo tempore manens, ad summum gradum
coloris & gradationis adducitur.
DE CONSERVATIONE ARGENTI.
SAle cum tartaro in aqua communi soluto, renouetur omne fuscum
argentum, & praeseruatur.
DE CONSERVATIONE CVPRI.
ILlitione cum oleo salis, vel perfricatione cum mercurio sublima¬
to, fit vt in multa tempora non concipiat aeruginem, nec viride aeris,
neque vitriolum de se praebeat.
DE