69
60
RAYM. LVL. CLAVIC.
Menstruale faetens, pro dissolutione calcis nostra
imbibitae, cum oleo tartari, vt reduca¬
tur in ar. viuum
CAPVT XV.
Rec. vitrioli lib. ij. salispet. lib.j. cinaprij vnc. iij. Rubificetur
vitriolum, & puluerisetur, post pone sal. pe. & cinaprium,
& tere omnia simul, postea ponas in vasis aptis ad destillan¬
dum benè lutatis. Destilletur lento igne primùm, vt est opus,
vt nôrunt qui id egerunt. Haec aqua destilletur saepiùs, proij¬
ciendo faeces, quae remanent in fundo cucurbitae, & sic erit
optimum vestrum menstruum sic destillatum.
Aliud menstruum pro lapide dissoluendo
CAPVT XVI.
Rec. vitrioli ro. rubicundi lib. iij. salispe. lib. j. cinaprij
vnc. iij. omnia illa simul terantur super marmor. Deinde
ponantur in grosso & forti metreto, & ponatur aquae vitae re¬
ctificatae septies, & ponatur in fimo equino per dies 15. vase be¬
sigillato. Deinde ponatur ad destillandum igne lento, to¬
tam aquam in receptorio. Postea augeatur ignis vsque ad ru¬
bedinem cappae. Deinde fortificetur ignis vsque ad albedi¬
nem cappae, postea refrigescat vas, & auferatur receptorium,
& optimè sigilletur cum cera, & seruetur ad necessitatem. No¬
ta quòd menstruum debet septies rectificari per destilla¬
tionem, faeces semper abijciendo, antequam
ponatur in opere.
FINIS.