153
tationem. ex quo tota natura collectio dicta
est. Quicunque enim horum cognitione prae¬
diti sunt, semper ad ipsum intelligibile con¬
uersi, habent quidem etiam praecognoscendi
operationem. Talis enim est studiosorum ho¬
minum mens. prae ipsa enim intellectiua, &
pura intellectione, creatoris intellectio, im¬
materialium, & intelligibilium formarum
plena est? est uerò & intellectio animae mun¬
di, & mundi prudentia, cùm enim ipsa exem¬
pta ab omnibus sit, sensibilem mundum com¬
plet. vt per intellectionem, quę in ipsa est. ip¬
sa enim intellectio syncere, ac purè & per ma¬
teriam transit, ob id & pura dicitur, quippe
cùm ipsius intellectiones collatę cum mate¬
ria immateriales, & syncerę sint. Ad reuerta¬
mur, & consideremus, quae sit sermonis inue¬
stigatio. NOVEM LITTERAS HABEO,
QVADRISYLLABVS SVM, CONSIDE¬
RA ME. vt cogitatam hanc nouennarii
numeri propositionem profert, ut nouam
huius mirificę rei expositionem designet.
Tres enim ternarii, & immaterialium sub¬
stantiarum nouem conficiunt ordines. ad per¬
ficiendum igitur essicax est quod mente con¬
cipitur, horrendum utique, ac admirabile
circum locutionem, auri specie intentes con¬
templationes, nouem litteras habeo: magnus
est huius rei thesaurus. occultum igitur ueri¬
tatis