97
43
SECVNDA ROTA.
modo definiri iuxta philosophos. Ea est corporum
interemtio, ac in nostro composito trium rerum
diuisio, corpora interemta ad corruptionem per¬
ducens, & postea ad generationem apta reddens.
Nam quaecunque in terris generantur dubio pro¬
cul coelorum rotatione generantur, atque hinc ele¬
menta misce tua, coaequaque sapienter, & temperato
in calore serua, ante omnia cauens, ne nimio calore
in cineres redigantur, puluerem siccum rubicun¬
dum & inutilem, sed in puluerem nigrum, corui ro¬
stro similem, in balneo calente, vel alias in nostro
fimo, tanto tempore dum noctes transierint nona¬
ginta, in humido calore haec conserua diligenter:
mox postea nigredo erit tibi index, quod illa ad pu¬
trefactionem properant, quae tu deinde post diuer¬
sos colores pertrahes ad perfectam albedinem faci¬
lè, ac tuum semen in sua natura multiplicabitur, fac
vt illa se mutuò amplectantur & osculentur, & vt
pueri sursum, deorsumque volutando ludant, &
quando eorum linteamina erunt foedata lotio, tunc
foemina abluere teneatur, quae saepius infirmata
in deliquium animi cadet, & tandem morietur
cum omnibus suis infantibus, & ibit in purgato¬
rium, vt purgetur originali peccato. Quando illic
erunt paulatim, & paulatim augentur paenae eorum,
semper calore magis magisque ancto, qui nun¬
quam cessare debet: sitque fornax huic negotio be¬
ne apta, quam sapientes vocant Athanor, seruans
calorem, vti par est, temperatissimum, cum quo
materia naturaliter putrescit. Hoc de principio lo¬
quitur Guido vir sapiens, dicens quòd cùm per pu¬
trefactionem morietur compositum corporale, tum
secun¬