233
IN AVRORAM. 47
ignaris spagyriae scholarum infidelium discipulis, fiat
oportet, sed ab igniuomis spiritibus, qui supercoelestem
illum hauriunt aërem, vnà cum coelesti iunctum. Non
negarim interea triplicem istorum gradum, vt mine¬
ralib. quidem summus competat, non propterea duobus
reliquis generibus de sua perfectione derogandum, cùm
ex eadem radice proueniant, quam illud mineralium
genus in origine sua primùm habuit, putà principio
mysterioque magno. Quanquam ex secundis radicibus
diuersis, postea proueniunt, vt ex terra vegetabilia, ex
aqua mineralia, & animalia permixtim, vtivolatilia,
ex aërem & aqua, reliqua ex terra & aëre, vel ex aqua
sola. Verùm non alia de causa mineralia praecellere vi¬
dentur, nisi quòd istorum generatio caeteris omnibus ma¬
gis ad centrum, ac propiùs accedit, in quo maximè
vigent coelestes vires, non destitutae tamen supercoele¬
stibus virtutibus, at magis imbutae his, quae longiùs ab
eo recedunt ad superfictem, quapropter genus hoc
prae caeteris duobus elegerunt. Et quamuis authori¬
gnaros vocet eos, qui triplici genere distinctum la¬
pidem putant, non alia de causa id facit, nisi quia
non percipiunt philosophos faciliorum, propinquio¬
rum, & solidiorum electionem semper fecisse, ne¬
que norunt cur mineralia per se magis eligant (ignaros
putà) quàm alia sola. Hanc etiam opinionem longè
distare dicit à philosophorum sententia, videlicet eligen¬
di mineralia pro materia huius Monarchiae, cùm non sit
à natura immediatè data. Asserunt itaque philosophi ma¬
teriam suam vnisormiter, id est, sub vna forma, vegeta