97
45
SECVNDA ROTA.
minatio nostri lapidis. Et statim cum triginta dies
transierint vuas habebis carbunculi rubedine, scili¬
cet hoc est, nostrum Adrop, Vzifur, atq. plumbum
rubeum. nam velut animae à poenis temporariis so¬
lutae Elisio inferuntur, vbi vita fruuntur faelici; sic
noster lapis, in purgatorio à caligine purgatus, sine
controuersia gaudebit albedine, & pulchritudine
suae coniugis, & transibit ex purgatorij caligine ad
lumen paradisi in albedine Elixir praeporens. Atque
vt citius possis ad putrefactionem peruenire istud
exemplum accipe pro conclusione, secreta enim
putrefactionis latent in eo omnia. Quercus perenni
madefacta gurgite non citò putrescit, mihi crede,
vel experto: nam si centum annis vel amplius sit
sub aqua, inuenies illam aequè integram atque erat
priùs. Sed si sit aliquando humida, & aliquando
sicca, vt potes animaduertere per experientiam in
lignis, successu temporis illa quercus putrefit. Sic
nostra quoque stat sententia, vt quandoque arbor
nostra Sole comburatur, & tum cum aqua statim
post refrigeretur: hoc enim modo ad putrefactio¬
nem facilè adduces: esse enim nunc in humido, &
nunc rursus in sicco: nunc in magno calore, & nunc
tursus in frigido, efficiet vt citò admodum putre¬
fiat, ac inde protinus autum putrescet tuum. Cor¬
pora tractabis vt tibi dixi. Et in putrefactione cum
calore ne sis velocior, ne in cineribus postea quaeras
lucrum tuum. Aquam igitur ex terra extrahas, & fac
cum ea vt anima ascendat: tum rursus in terram ean¬
dem deprime, vt illae totiens descendant, quoties
ascendunt: à violento calore, ac subito frigore de¬
tende vitrum tuum, moderatoque adeo vtere igne,
vt