329
LIBER PRIMVS.
21
Restat, vt in aquae vitae formula, quid per
Anthos, & Cheiri, significetur declaremus
ex authoris sententia. Quoties de vegetabili¬
bus est sermo, nihil aliud intelligendum per
ea vult, quam ad literam vegetabiles roris¬
marini flores, & alios, quos vulgo caryphil¬
latos ab odore vocare solent. Aliter quum de
mineralibus aliis locis tractabitur, moneo vos
vt ad mineralia mentem flectatis, & Anthos
auri rubeum Elixir, Cheiri vero, argenti album
existimetis. Quod superiori loco de minera¬
libus sermo fiat, iudicant praecedentia materia¬
lia receptum ingredientia nedum, verum
tiam, vbi de manipulis agitur, facilè colligi
potest, pulueres minerales, manipulis non,
sed pondere metiri consuenisse medicos, cum
Spagiricae, tum alterius medicinae,
Lib. dem contrac. Tract. ij. cap. ij.
Aurium Tinnitus, & surditatis, visus
hebetudinis, ex tormentorum tu¬
multu, campanarúmve soni¬
tu cura.
Auricularum pendulae partes, pungantur
in balneo, vt sanguis exeat. Si non iuuerit, ap¬
plicentur ventosae post aures. Si rursus non iu¬
uerit sectio venae fiat sub lingua. Post quod nul¬
lum est remedium.
Oculis affectis, visuque debiliori, farina vi¬
ciarum & hordei, in aqua cocta, fiat fomentio
fraequens, eiuscemodi pultes tenendo super
oculos
b 3