131
unde discessimus de metallis uerba facientes, scilicet ex quo
nam metallo supradictae res fieri debeant, nam cum ex uno so¬
lo nec tamen ex auro communi fieri debeant, persuasum habeo
ex argento fieri debere, & hoc non citra rationem, quumtu iu¬
beas illud aurum accipiendum, quod in profundo metallorum
occultatum sit. Cum uero Luna in profundo aurum sit, ut in
Testamento aperte demonstrasti, omnino argentum accipiendum
erit nobis absque dubio. Scripsisti etiam lib. 1. cap. 18. Lu¬
nam esse tincturam albedinis. Et plures Philosophi Lunam
fermentum albedinis nuncupant, & Medici argentum in suas
mixtiones medicamentorum recipiunt. Albertus adhuc in fine
tertij libri de mineralibus dicit, nos certo scire, quòd habentia
simbolum in materia & uirtutibus, & polentijs naturalibus, fa¬
cilis est transmutatio adinuicem. & paulo inferius, Non lateat
nos, inquit, quòd in omnibus quae circulares ex se inuicem ha¬
beant generationes, facilior est transitus eorum quae in pluri¬
bus habeant conuenientiam, propter hoc etiam ex argento fa¬
cilius fit aurum quàm ex metallo alio, non enim mutari opor¬
tet in ipso nisi colorem & pondus, & haec de facili fiunt, compa¬
cta enim substantia magis adhaeret pro certo pondus diminu¬
to aqueo, & aucto bono citrino sulphure consequenter uaria¬
bitur color, hic autem modus est & in alijs.
GEBER. Pro certo tibi dico, si tota substantia aurea siue
argentea nobis praeparanda esset, non autem reducendo eam
ad materiam suam primam, haec longe caeteris praestare, sed hoc
modo parum esse utilia. Verum est secundum uiam breuem
supradictam ex argento, facilius aurum fieri posse quàm ex
alio quouis metallo. Propterea quia consumata humiditate
aquea per calcinationem substantia reducta, sit magis fixa.
Propterea dixi lib. 2. cap. 18. pondus accrescere, & per miniman
admixtionem nostri sulphuris boni & praeparati in manifesto
albi, in occulto uero citrini & ruffi, pluribus diebus simul deco¬
cta tandem mutari in colore, quia color tincturae in sulphure
occultata per uirtutem caloris manifestabitur, & hic modus est
K 2
com¬