457
82 PHYSICA
stratione. Tandem spiritus diuini cum anima
coniunctione confoederationeque per terreno¬
rum abiectionem, & perpetuorum ac coelestium
amplexum, haec tria coniunguntur in vnum.
Et hac via per similitudinem eius qui solus in
trinitate personarum Deus est vnus, ei propin¬
quiores conformioresque reddimur ad ęternam
vitam & eius gloriam, cui laus in perpetuum.
DE MEDIO SPAGIRICO DIS¬
positionis, ad adeptae Philosophiae veram
cognitionem, & lucis naturae pu¬
rum conspectum,
HERMETIS TRISMEGISTI,
Cùm expositionibus Gerardi Dorn.
Verum est sine mendacio, certum, & veris¬
simum. Quod est inferius, est sicut id quod
est superiùs. Et quod es superius, es sicut id
quod est inferiùs, ad perpetranda miracula rei
vnius.
Et sicut res omnes fuerunt ab vno, medita¬
tione vnius: sic omnes res natae fuerunt ab hac
vna re, adaptatione.
Pater eius es sol, mater eius luna. Porta¬
uit illud ventus in ventre suo. Nutrix eius ter¬
raest.