97
50
QVADRIGAE AVRIFERAE
alia specie conueniebat, sic etiam nostra materia
spermatica in vno vase, in seipsa debet conuerti de
vna re in aliam, calore temperatissimo eam deco¬
quente. Possum tibi adhuc afferre aliud exemplum
quo pacto substantia oui per naturam est operata
in pullum non egrediens ipsam testam; similitudi¬
nem aptiorem non potui recitasse. Illic conuersio¬
nes fiunt donec perducatur de statu in statum, si¬
mile à simili in fpecie, fouente calore solummodo
mediante. Potes hîc & aliud exemplum legere re¬
rum vegetabilium, considerans quo pacto quaeuis,
planta ex suo proprio semine crescit mediante calo¬
re & humiditate per naturalem operationem: simi¬
lites etiam mineralia nutriuntur humido radicali,
quod eorum erat principium, non praetergredienti
suam speciem in vno eodemque vase. Ibi conuer¬
timus rursus vnam rem in aliam, in suam matrem
scilicet aquam quando transferuntur. Hoc princi¬
pio ignorato, in cassum laboras: tunc totum nihil
aliud est quam sperma, nec quicquam est praeterea,
praeter speciem cum specie, in numero duo, mas,
& foemina, agens, & patiens in matrice terrae prae¬
tiosissimae, atque haec conuertuntur colore de vna
re in aliam, vno in vase vitreo, & sic de statu, in sta¬
tum, vsquequò natura eos perducat in vnam sub¬
stantiam, ex aqua regenerata: Et sic sperma in sua
specie est alteratum, aptùm in similitudine suam
speciem multiplicare, vt faciunt in sua specie om¬
nes res aliae naturaliter. Tempore dicti huius natu¬
ralis processus, dum sperma conceptum crescit, sub¬
stantia nutritur suo proprio menstruo, quod aqua
solum, & terra produxit, cuius color est viridis pro¬
prio