457
84 PHYSICA.
tione creationis mundi. In qua videmus aquas
inferiores fuisse aquas, sicut aquae superiores
fuerunt aquae, & aquas superiores fuisse aquas,
sicut aquae inferiores fuerut id quod superiores
videlicet aquę, idque factu ad perpetrada mirabi¬
lia quaedam opera vnius rei. Et sicut res omnes proce¬
dunt ab vno creatore Deo conceptione mentali
primùm vnius mundi duntaxat, sic etiam omnes res
natae fuerunt postmodum materialiter ab hoc
no mundo, per adaptationem. Hactenus com¬
paratione quadam ad similitudinem creatio¬
nis mundi facta, suum artificium spagiricum
docet habuisse primum exordium, deinceps
ad Practicam à Theorica descendens inquit.
Pater eius rei quam vos docere volo, siue medi¬
cinae vniuersalis, est sol terrenus, imò potiùs
igneus, & aquea luna. Portauit hanc medici¬
nam igneam aër in ventre suo; & nutriuiteam
terra. Cognoscitur eius perfectio, quum sub fi¬
nem operis terrae formam intensam acceperit.
Ecce iam habes summarium praeparationis
mnis, quae toti mundo adaptari quadantenus
potest imitatione, cuius etiam exitum practi¬
ces habeto. Separabis inferiores aquas à suis te¬
nebris iam liberas, etsi adhuc spissas, ab aquis su¬
perioribus atque subtilioribis, idque suaui ad¬
modum igne, & industria maxima. Quo tan¬
dem fiet vt eiusmodi spagirica foetura terrestris,
coelicam naturam induat per ascensum, & de¬
inceps