233
IN AVRORAM. 57
animo cordeque, & in quem vsum prosequatur: si ad ho¬
norem Dei primum, vt sapiens euadat in veritatis co¬
gnitione, tum demum in vtilitatem proximi, nulla pe¬
nitus interueniente, vel ambitione honorum huius mun¬
di, vel, diuitiarum appetentia, vel exercendae tyranni¬
dis, etiam aduersum inimicos, aliorumre sinulium af¬
fectuum. Nisi enim ab his omnibus cor purum & im¬
maculatum habere se comperiat, hinc procul abeat, nam
in eius ruinam hac ars omnino posita est, quod nisi per¬
suasum habeat, experiatur. Qui rerò se liberam à vi¬
tijs dictis, penitus habere conscientiam ac sanam verè
iudicalit, praemissis fusisque pijs ad Deum grationilus,
aggrediatur opus alacri prorsum animo, & vhi perse¬
uerarit in ea pietate, fieri nulla ratione potest, quin
exaudiatur, et voti compos fiat. Faxit Deus Opt. Max.
CAP. XI.
De vero & perfecto arcano particulari ex ar¬
senico ad albam tincturam.
Scripserunt aliqui compositum arsenicum
ex mercurio, & sulphure: alij ex terra &
qua, plaerique ex natura sulphuris. Quocunque
modo id sit, eius natura talis est, vt rubeum cu¬
prum in album transmutet. Ad eam etiam prae¬
parationis perfectionem adduci potest, vt ve¬
perfecteque tingat. Non ea via, quam docent
praui sophistae, vt sunt Geber in summa perfe¬