131
mio lib. 2. considerationem rei quae ultime causat perfectionem
Elixir in multiplicatione, considerationem esse coctionis sub¬
stantiae purae argenti uiui. Est etiam Elixir medicina, originem
habens ex substantia pura argenti uiui Philosophorum, id uero
quod iam medicina factum est, argentum uiuum esse desijt, &
naturam ipsius reliquit, quia transmutatum est & fixum, tamen
non totum ex argento uiuo natum est, sed etiam partim ex sul¬
phure, quamuis & hoc fuerit ex parte argenti uiui, quod trans¬
mutatum suam naturam reliquit, hoc est, cum pars quaedam ip¬
sius iam facta sit lapis philosophorum. In lib. de Vaporibus scri¬
ptum legimus, Alchimiae artifices uti Borrace in multiplicatio¬
ne sui metalli, per Borracem intelligendum sal praeparatum, quod
mercurij nomine designari diximus & louis. Si autem adhuc
dubitaueris num haec de primo, secundo & tertio uera mens &
opinio mea sit, age lege recapitulationem summae, & conside¬
ra diligenter ea quae ibi diximus de sublimatione primi gradus
per quam lapis noster mundatur & purificatur ab impuritate
corrumpente, & redditur purus & uolatilis. Postea figitur &
hoc appellamur gradum secundum praeparationis. Tertius ue¬
ro gradus administrationis lapidis est, ut fixum faciamus uola¬
tilem, & haec est multiplicatio. Ecce igitur primum gradum esse
praeparationis, secundum fixionis, tertium autem multiplicatio
nis. Et quemadmodum Elixir nostrum quod fit aureum & ar¬
genteum, paucis diebus figit & transmutat mercurium nostrum,
sic quoque sulphur nostrum lotum cum in parte fixum sit, & natu
ram & splendorem habeat metallicam, propterea etiam breui
tempore figit nostrum mercurium siue argentum uiuum, uola¬
tle uero absque fixo nunquam poterit figi in metallo. Extrahuntur
uero supradictum argentum uiuum, & Iupiter ex fecibus com¬
bustis salis per lotionem. Rasis in lib. luminis luminum dicit,
feces cum dealbantur magnesiam appellamus, & stagnum &
spumam louis. Praeterea dicit Philosophus Mireris, capiendas
esse cineres, de quibus philosophi locuti sunt dicentes, ne uilipen
das cineres existentes in loco inferiori uasis, quia in ipsis situm
est