457
TRISMEGISTI. 93
inuenietis. Paucissimi tamen inueniuntur, qui
non pertaesi laborum in finem vsque perseuerant.
Proinde fit vt ab istis nonnunquam ars imme¬
ritò malè audiat, ac in hanc, quam sibi culpam
adscribere potiùs debuissent, reijciant. Ne igitur
quibusuis opella mea hac in re defecisse quo¬
quo modo videatur ex instituto, adferam in
medium paucula quaedam, quae mihi concre¬
dita sunt hactenus ad intelligentiam istius ex¬
cellentissimae prae caeteris scientiae, patrum an¬
tiquorum vnicam & vniuersalem medicinam
docentis. Audite igitur qui aures ad audiendum
habetis. Oportet huiusmodi medicinam vt coe¬
lum esse incorruptibilem, penetratiuam, &
gilem, quae non secus ac istud in elementa, in
omne corpus physicum agat. Videamus igitur
quaenam sit operatio coeli in elementis. Certum
est ea non viuere, nisi vita breui, longaeque vitę
esse mortua per se, quam à maledictione pro¬
pter hominis peccatum vnà cum eo amiserunt.
Non maledixit Deus coelo propter hominis
transgressionem, quo factum vt vitam longam
retineat. Hac ratione mortua sunt elementa,
quia longa sanaque vita destituta, tendunt etiam
ad morte vitae breuis, maledictionem terrae videlicet,
quae tantisper ipsis est reliqua, donec eius inimi¬
cissimę mortis initia, morbi videlicet, vndique
prementia finem cursus attigerint in suis pro¬
ductis omnibus. Sunt igitur sicuti cadauer ab
ani¬