317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 26
ab eis qui vel tantillùm in chemicis initiati sunt, aut Paracelsi varia
scripta legerunt, potestetenim quod hîc deficere videtur, vel trun¬
catum esse, quaerendum alio loco in quo dilucidiùs tractatur. Non
est existimandum, vt quis ex vnico vel altero tractatu, aut lectura
quapiam obiter facta, hunc autorem admodum grauem & obscu¬
rum intelligat. Varijs enim locis, ac animaduersionibus in theori¬
cis intelligendum se praebet legentibus: in practicis verò manum
requirit artificis ad ignem, carbones, & experimentum applicatam.
Proinde sciendum per destillationem mellis, quod in sua manife¬
sta natura alioqui mitissimum ac dulce comperitur, corrosiuam
complexionem exurgere, quam non acquirit igne, sed inuersione
oculti sui in manifestum. Sunt enim haec duo contraria: vt ex con¬
trarijs omnia condita videntur. Mel igitur corrosiuum efficitur
ignis artificio, vt etiam aureum corpus prae caeteris compactissimum
naturaliter, instar aquae regiae (quam stygiam vocant) resoluat, prę¬
sertim vbi primùm pauco huiusmodi liquore super marmor atte¬
ratur. Alcool correctum supra vinum correctum, vel ardens nun¬
cupatur, cuius magisterium satis vulgare, sed industria parationis
eius passim habetur varijs locis, vt non sit opus ea tractatione replere
paginas. Solùm id modo praestabimus, vt per additionem, correcti
vini medicamentum aliud apponamus, ad varios pellendum mor¬
bos innouatione sanguinis.
DE AQVA VITAE PENETRATIVA.
AQuae vitae (quam vocant) rectificatae quinque libris affundan¬
tur aquarum, melissae, rosarum, cheiri, saluiae, balsami, singulo¬
rum libra vna, piperum omnium, cubebarum, zingiberis, cinamo¬
mi, masticis, myrrhae rubeae, macis, caryophillorum, ana vncia. Item
succi mellis libra semis. Digerantur omnia simul diebus nouem.
Postea separentur, & in pellicano destillentur ad spiritum. Cui po¬
G 2 mum