405
MERCVRIORVM. LIB.
141
operari. Et ideo, quando ignorant per de¬
fectum ignotae euidentiae extractionem
& compositionem talium medicinarum,
sunt multum decepti per ipsorum fatuas
& tenues existimationes. Et, quia nos pe¬
nitus ignoramus mensuram fortitudinis
ligamenti, per quòd ligata est operatiua
virtus in sua materia, oportet vt superad¬
datur entitas certa caloris graduati su¬
per potentiam virtutis ligamenti: et ideo
dicta virtus disligatur & dissoluitur à
suo subiecto, & fugit ab igne ardenti &
cremanti, qui eius inimicus est mortalis,
et manet sine virtute confortata. Et cau¬
sa, quare virtus recedit ab igne, ideo est,
quia eius subiectum, vel corpus non fuit
exaltatum, sicut dicta virtus, antequam
ignis fuerit ei datus vltra mensuram for¬
titudinis sui ligamenti: quia virtus con¬
fortatiua tenet se, custodit, & cremat in
igne communi applicato cum igne naturali,
in quo