329
LIBER. PRIMVS
45
Postquam ad hunc modum in liquidam sub¬
stantiam metalla fuerint adducta, & ad elemen¬
torum suorum distinctionem disposita: quod in
metallica natura, minimè fieri potest, vnaquae¬
que res enim prius est ad eum vsum cui coue¬
nit praeparanda. Ad olei metallini supra dicti,
partem vnam, adde recentis aquę fortis partes
duas, & simul optimo vitro clauso recondita,
ponas in fimum equinum per mensem. Postea
destillabis igne lento prorsum, vt materia coa¬
guletur in fundo, & aqua fortis ascendat, quam
per balneum destillabis. Ad hunc modum ha¬
bentur elementa duo: sed non ex omnibus ae¬
quali modo: nam ex auro, manente in balneo
terra & aqua, sed aer est in omnibus tribus his:
elementum autem ignis, manet in fundo, quia
substantia vel auri tangibilitas ex igne coagu¬
lata est, Ergo substantia conuenit in substan¬
tiali. Ex luna, manebit in fundo elementum
quę, & in balneo, elementa terrae & ignis. Nam
ex humido & frigido sumitur substantia, vel
corporeitas lunae (vt ita loquar) quae quidem
est fixę naturę, vt non possit eleuari. Ex Mercu¬
rio manet ignis in fundo, terra verò & aqua,
sursum eleuantur. Ex Venere, manet etiam ignis
in fundo, & ambo nempe terra & aqua, in bal¬
neo: ex Saturno, manet elementum terrę in
fundo, ignis & aqua habentur in balneo: ex Io¬
ue, manet aër in fundo, ignis, aqua, & terra ele¬
uantur ab eo.
Notandum igitur aërem in Ioue corpus ex¬¬
hibere, at in nullo alio quouis metallo. Quam¬
uis