317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 27
posuisse, vel cernenda solùm absque alia consideratione, & non se¬
cus ac animantia bruta fruamur eis quae producunt, obiterque
transeamus, quod plerique faciunt? Cadaueris humani corpus in
mille frusta secuisse nouaculis, sat esse medico schola docet infide¬
lium. Verùm quos verae medicinae spiritus docuit, eos etiam ana¬
tomistas fecit, non cadauerum, sed magni totius naturae composi¬
ti, & viui corporis, item & parui ad eius similitudinem, & ex eo con¬
diti, & substantialiter compositi, praeter calybeam nouaculam. Hac
de re pauca, vel nulla reperiuntur, nisi per idololatricas vmbras tra¬
dita ab infidelibus, quae singula nedum ad Ideas, verumetiam ad fi¬
ctos deos retulerunt, quos adorarunt. Christiani verò virtutes
mnes, ex vnica virtute verboque Dei solo pendere confitentes, ni¬
tuntur etiam ex vnico fonte, vnico fundamento, membra singula
totius naturae cognoscere ac introspicere, per vnicum instrumen¬
tum inferioris naturae quod ignis est elementaris, & vnicum in su¬
periori naturae parte, quod ignis est coelestis. Quid (inquiet aduer¬
sarius) hoc noui, elementa in coelo assignare velle, & vice versa coe¬
lum in elementis? Vobis nouum, non veritatis professoribus phi¬
losophis. Vtinam & vobis familiare foret, anatomiam nobiscum
inquireretis cùm coelestem, tùm elementarem in omnibus. Sed
quo medio tandem? Date locum spiritui sancto, qui in vobis man¬
sionem habere cupit, modò habitaculum repurgetis tanto docto¬
re dignum & praeceptore, vt fiat per similitudinem ex reformata
moralitate docile. Deinceps omnia, & quae in coelo, & quae in ele¬
mentis, vt Salomon intelligetis, cernetisque mentalibus vt carneis
oculis. Haec est via qua scanditur in coelum, non solùm naturale,
verumetiam supernaturale. Rursus qua ratione repurgaturus sum
habitaculum hoc? Oratione primùm ad Deum fusa, tandem sedula
meditatione arcanorum eius, atque lectura sui verbi. Hinc oritur
solis aeternilumen, ad videndum lumen hoc in caducis tenebris po¬
situm. Qui solem supernaturalem ignorat, naturalem nunquam
G 3 inueniet,