131
illud nobis erit accipiendum, & reliquis omnibus praeferendum.
DEMO: Nec hoc quidem mihi in mentem uenisset unquam,
ita planè persuasum habebam contrarium, quum Philosophi di¬
cant, hoc quàm longissime distare à ueritate & arte nostra, cum
sit immundius & uilius caeteris omnibus metallis, quum plus sul¬
phuritatis habeat & terrestreitatis, argenti uiui uero minus quam
reliqua metalla. Praeterea tu ipse dixisti lib. 3. cap. 9. corpo¬
ra imperfecta, quae maiorem quantitatem argenti uiui habue¬
rint, magis esse propinqua perfectioni & ad illam propius acce¬
dere, illud idem confirmasti cap. 7. & specialiter loquendo de
Marte lib. 1. cap. ultimo dixisti, in transformatione siue trans¬
mutatione difficilioris esse tractationis siue praeparationis & la¬
boris longioris, propter impotentiam sui fusionis. Subinde di¬
xisti in lib. Testamenti, Martem requirere longissimum labo¬
rem propter ipsius siccitatem.
GEBER. Clare & aperte loquens de Marte, sub intellexi
supradictum sulphur, quod Martis nomine hactenus appellare
soliti sumus, hoc quum habeat paucam quantitatem argenti ui¬
ui & magis terrestre sit & sine fusione, hoc est solutione, cum na¬
turam salis non habeat. Propterea ante praeparationem imper¬
fectius est caeteris metallis, & ipsius praeparatio longissma est,
propter multam unctuositatem & terrestreitatem & duram so¬
lutionem.
DEMO: In tuis scriptis admonuisti nos plurimis in locis,
ne acciperemus lapidem illum quem tu manifestasti in multis
capitibus, Ergo si iam dicis hanc petram esse Martem commu¬
nem; aut potius calcem ipsius, & per martem intelligas ipfius sul¬
phur, & iubes illum accipiendum. Si itaque Martem communem
accepero, errabo, quòd si sulphur accipiam itidem errabo, si se¬
cretum hoc lateat in Marte communi. Dic mihi tum rogo, de¬
scribes ne praxin huius artis?
GEBER. Maximè.
DEMO: Erit itaque necesse de praeparatione loqui ferri
communis, si in ipso latet secretum.
M
GBBER.