329
DE CVRANDIS MORBIS.
48
Elememtorum separationes ab
oleaginosis.
Accipe olea, ligna, radices, semina, fructus &
similia, tusa, trita, vel quocunque modo commi¬
nuta, haec inuoluta linteo, ligataque ponantur in
fimum equinum, vt omnino putrefiant, quod
vni quàm alteri citius contingit. Putrefactis &
in cucurbitam positis, affundatur aquae fortis
communis, tantùm vt quatuor digitis latis su¬
peremineat, & in arena destilletur omne quod
ascendere poterit. Ascendent omnia elementa
praeter terram, quae dignoscuntur à suis colori¬
bus: primo ascendit ardens aqua, postmodum
aerdeinceps aqua, tandem ignis, & in fundo
remanet terra. Pura olea tamen non indigent
putrefactionibus, sed simpliciter destillatione
tantùm, elementa sua sunt separanda, à suis co¬
loribus distinctis etiam cognoscenda. Sic etiam de
resinis liquidae substantiae, vt sunt pix, resina te¬
rebintina, gummi, & similia, faciendum. Sed re¬
sinae corporales, priùs erunt praeparandae, vt
infra.
Elementorum separationes ex resinis
corporalibus.
Accipe sulphur minutissimè contusum, hoc
in sui duplo olei lini cocatur, in haepar, quod
conteres, & inclusum vesicae ponatur in fimum
equinum ad putrefiendum quatuor septima¬
nis. Postea destilletur per alembicum lentè su¬
pra nudum ignem. Ascendent primo omnium
aër