131
cipietur per uiam breuem, extrahitur tamen à ferro communi
quoque, propterea concludendo, lib. 3. cap. 6. de essentia Martis
loquens exclamaui, Deo Opt. Max. gratias ingentes referens,
qui hunc creauerit & ipsi substantiam & substantiae proprietatem dede¬
rit, quam non conueniret possideri ab ulla re naturali, ut in ipsa repe¬
riri possit talis perfectio per artificium, quia in hoc inuenisse nos
potentiam propinquam, quia in sua calce ignem superat nec supe¬
ratur ab illo, sed mirabiliter requiescit in eo, ex ipso se reficiens,
DEMO: Quae nam perfectio & potentia propinquior
& maior in illo est quàm in caeteris metallis?
GEBER. In eo continetur supradictum sulphur fixum, dici¬
tur autem quod ferrum in igne reficitur uiribus, quòd in igne semper
pulchrius, nitidius & melius efficitur. Dicit itaque Arnoldus in
Rosario manifestum esse, ea corpora esse perfectiora quae plus in
se mercurij contineant, quae uero minus minoris quoque perfectio¬
nis esse. Sit igitur laudatus & benedictus omnium rerum opi¬
sex DEVS gloriosus & benedictus optimus & maximus re¬
rum omnium causa qui in re uili rem preciosissimam creauit.
DEMO: Non assequor quo nam modo ex tam uili metal¬
lo preciosissimum Elixir creari possit, ex precioso enim aliquid
magis preciosum procreari uerisimilius est.
GEBER. Quantumcunque ferrum commune in seipso uilius sit
caeteris metallis omnibus, nihilominus ab ipso separata immun¬
dicia caeteris multo preciosius euadit, quia potentiam habet propin¬
quam conuertendi se in Elixir. Quare Rudigenus philosophus dicit,
sciendum est omne metallum in occulto continere Solem & mercuri¬
um, & nos extraximus argentum uiuum ex ferro, & ab ipso postea
facta est Alchimia, & ex ipsius colore operati sumus opus bonum
in termino ignis. Idem philosophus dicit ad haec. Dicimus petram
maiorem esse mercurium, & hic est illud ipsum quod extractum
est ex illo lapide quem ostendebimus. Exponamus igitur quid
nam sit ille lapis, & modum extrahendi ipsum ex argento uiuo ab
eo. Reperitur in omni loco omnibus obuius, & omnis homo eo
utitur, & est ipsi nomen Martis. Accipito igitur hunc, & tere eum
M 2
subtilissi¬