233
78 EXPLICATIONES
item iuxta maiorem vnius, quàm alterius im¬
perfecti corporis prę manibus assumpti mun¬
ditiam & puritatem. Quandoquidem vna
venus purior altera, quo fit vt determinatum
pondus haberi nequeat in proiectione. Hoc
solum notatu dignum, vt si contingat opera¬
torem tincturae nimium assumpsisse, additio¬
ne poterit imperfecti metalli, hunc errorem cor¬
rigere: si verò subiecti nimium, quo tincturae
vires debiliores effectae sint, vitium hoc cine¬
ritio facilè, vel caementationibus, aut per cru¬
dum antimonium ablutionib. tollitur. Nihil
in hac parte, quod operantem remoretur, vel
impediat: solùm id sibi proponat, quod à phi¬
losophis omissum est, & ab aliquibus studiosè,
velatum, scilicet in proiectionibus, reuiuifica¬
tionem imperfectorum corporum esse neces¬
sariam, id est, animationem, vel, vt ita loquar,
spirituationem, de qua nonulli dixerunt, me¬
talla sua non esse vulgaria, quia viuunt, ani¬
mamque habent.
Animatio fit ad hunc modùm.
Sumito Veneris in bracteas tenues addu¬
ctae quantum voles, decem, viginti, quadra¬
gintave libras, pultibus ex arsenico & tartaro
calcinato subactis incrustentur, & suo vase cal¬
cinentur spatio viginti quatuor horarum. Tum
demum in puluerem tusa venus abluatur, ac
mundetur optimè. Iteretur calcinatio cùm ab¬
lutione