97
74
QVADRIGAE AVRIFERAE
tia sua. Intelligas fili, quòd diuersae sunt quintae es¬
sentiae: quarum vna est ad corpora humana: altera
verò ad elixir ad corpora imperfecta metallorum.
Nam considerare debes quod generatio & incre¬
mentum metallorum non est sicut incrementum
corporis humani: nam genus conuenit cum suo
genere, & species cum sua specie. Insuper autem in¬
tellige, quod prima materia hominis, quae generat
carnem, sanguinem, ossa, & vitam, est humor sper¬
maticus, qui ex incluso vitali spiritu causat genera¬
tionem. Et quando matetia generatur & congela¬
tur in corpus, extrahe inde quintam essentiam cor¬
poris illius, cum qua nutries corpus. Tamen fili vl¬
terius tibi dicam, quod aqua, aut materia, siue sper¬
ma de quo homo generatus est, non est augmentator
corporis. Fili intellige quod si corpus bene cibatum
fuerit cum suo naturali alimento, tùm augebitur
prima materia illius, atque etiam corpus: prima vi¬
delicet materia, in qualitate, & corpus in quantita¬
te. Prima materia est illa quae vocatur quinta essen¬
tia. Intelligas tamen, fili, quod quinta essentia est
vnum; & materia augmentationis est aliud. Et
quemadmodum supradixi, incrementum metallo¬
rum non est sicut incrementum corporis humani.
Quanquam quinta essentia, quae causat augmenta¬
tionem metallorum, potest fieri medicina habilis
ad corpora humana, sicut etiam quinta essentia,
quae causat augmentationem corporis humani, po¬
test etiam fieri medicina habilis ad corpora metal¬
lorum. Ideoque, vt supra dictum est, quinta essen¬
tia est vnum, & augmentatio est aliud. Vides igitur
qua ratione aqua nostra vocatur prima materia, &
sper¬