233
IN AVRORAM. 81
textu potissimùm agitur, proportionis videlicet inter
transmutans & transmutandum. Dicit author inibi,
nullum pondus proportionatum assignari posse, duabus
de causis: priore, quia medicina quandoque negligentia,
vel ignorantia potiùs artificis, non satis mundata, vel
malè praeparata fuit: posteriore verò, ob corporis trans¬
mutandi nimiam impuritatem. His impedimentis
cuique suum remedium ponit, in textu per se clarum.
Quare ad alia transibimus, ne replere voluisse papyrum
dicamur à calumniantibus.
CAP. XVI.
De vniuersali materia lapidis philosophorum.
Post mortificationem vegetabilium, con¬
currentia duorum mineralium, vtpote, sul¬
phuris & salis, in mineralem naturam trans¬
mutantur, vt inde tandem perfecta mineralia
resultent. Etenim in terrę cuniculis minerali¬
bus & latifundijs vegetabilia reperiuntur, quae
longo successu temporis, & continuato calore
sulphuris naturam vegetabilem exuerunt, in¬
dueruntque mineralem. Idque potissimùm ac¬
cidit, vbi huiusce modi vegetabilibus, proprium
adimitur nutrimentum vt coacta sint postmo¬
dum à sulphuribus & salibus terrae, suum ali¬
mentum sumere tantisper, dum in minerale
perfectum, quod antea vegetabile fuerat, abit,
F