329
DE CVRANDIS JMORBIS
56
Coquantur in ceratum, & malaxentur cum
camphora vt supra.
Aliud absque vltramarinis.
recipe. Cerae nouae lb.
Salis parthenionis.
Mummiae medullinae ana y. iij.
Liquefac igne, componéque.
Inspice quaeso huius postremi sinceritatem
& ingredientium paucitatem, & confer cum
praecedentium labyrintho, confusionéque vl¬
tramarinorum receptorum à Galenistis (non
sine correctione mea) positorum, singulis ex
vtraque parte quum vsus fueris iudicato.
Chirurgiae Paruae lib.i. cap. iij.
Epilepsiae, caduci morbi, & specierum
eius purgatio.
R. Radices Ellebori nigri purpureos flores
habentis, & recentis quantum voles, & in ar¬
dente vino maceratae, destillentur igne lento
primùm, postmodum aucto donec liquor
mnis ascenderit. Postea separetur vinum ar¬
dens à substantia, per balneum igne leuiori, &
in eo quod remanet, soluatur & addatur sac¬
cari candidi, quod sat esse videbitur. Dosis
ius sunt grana tria, cum aqua mulsa, vel com¬
muni, in qua hippoglossum decoctum fuerit.
Epilepsiae, morbi caduci & specie¬
rum eius cura.
recipe. Antimonij in alcool facti, quantum vi¬
debitur,