97
76
QVADRIGAE AVRIFERAE
lac hominis. Etenim cum primùm in vnum con¬
iunguntur, factaque fuerit grauida ex conceptu:
tum infans de lacte nutriri debet: tum autem in¬
telligere poteris, quod hoc lac non est lac virginis,
sed potius lac hominis, & mulieris, cum quo sem¬
per nutriendus erit, quousque robustior factus, for¬
tiori cibo & pleniori educari possit. Cibus ille
quem ego intelligo, est illius fermentatio, quae prae¬
bet ei formam vt faciat opus virile. Nam quousque
hic infans, hoc est, hic lapis noster informetur, &
fermentetur cum suo simile, hoc est, cum albo san¬
guine viridis draconis, & rubeo sanguine rubei dra¬
conis, siue sit lapis albus, siue rubeus, nunquam fa¬
ciet opus perfectum. Intellige igitur fili, quòd aqua
prima, est aqua illa rebat quod Deus fecit de natu¬
ra, estque causa generationis vt supradixi. cum verò
post coniunctionem, quae ex matrimonio sit, gene¬
rant aquam vitae, & lac philosophorum, cum quo,
siue cum quibus augmentabis & cibabis lapidem
tuum in perpetuum.
Multò plura fili tibi possem dicere de hac pri¬
ma materia; sed haec tibi sufficiant; vt omissis ver¬
borum ambagibus, iam tandem diuina fauere clę¬
mentia ad ipsam practicam philosophi lapidis pro¬
cedamus. Vide igitur fili mi, vt diligenter omnes
has materias, (quae cum tria sint, sunt tamen vnum
solummodo) in vitreo vase ponas, vbique quiete
putrescere finas: Tum demum pone alembicum
super vas tuum, & per distillationem extrahe om¬
nem aquam, quae inde distillari potest. Hoc verò
primùm in balneo mariae experieris. Dein vas in
in cineribus collocabis, faciesque ignem lentum
per