329
DE CVRANDIS MORBIS
58
gmate priuatum sit, hoc iterum ad suas faeces
affundatur, & rursum destilletur, idque tertio.
Tum demum aucto sensim igne ad quartum
gradum vsque, oleum etiam effluet, à quo flegma
per balneum est separandum, vitro seruandum.
Dosis est pondus granorum iij. quibus tollitur
caducus morbus.
Animalia bruta nonnulla, virtutes etiam ha
bent, ad morbum hunc pellendum, vt sunt
pes, alcis, vultur, &c.
Epilepsiae, caduci morbi cura.
recipe. Radicem recentem Ellebori nigri, & ab
ea per vini spiritum humiditas tota, & oleum
extrahatur. Deinceps spiritus ille separetur, vt
radicis essentia sola maneat absque mixtura,
optimè dulcificetur; &c. Multò melior erit, si
addantur, viscus quercinus, pyretrum, & poeo¬
niae semen, in extractione. Dosis est pro discre¬
tione. Notandum est medicamina per Ellebo¬
rum facta, non ita repentè agere, vt alia, sed suc¬
cessiuè, eoque firmius curare.
Libello pręparationis Ellebori.
Epilepsiae, caduci morbi & specie¬
rum eius cura.
recipe. Radicem Ellebori, quàm euulseris luna
deficiente, sub signo librę, & planeta Veneris,
Borealis venti flatibus ad vmbram exiccari si¬
nito, pulueretur minutissimè. Dosis eius est z. ij.
Diebus