457
106 PHYSICA
emplo sit admotum igni, quod priusquam
mne humidum aqueum eius in aërem sit con¬
uersum, non flagrat eius sulphur: illo tamen
absumpto, pariter & ignis in aërem, & dein¬
ceps in seipsum redit, ligni partibus solidiori¬
bus in cinerem vel terram decidentibus. Pro¬
pterea dicendum non est eiusmodi ligni ele¬
menta fuisse consumpta, sed potiùs quodlibet
elementum à suo separatum composito, ad pro¬
priam suam sphaeram redijsse. Hac de re facta
est apud philosophos dubiosa quaestio, vtrum
plus absumeret ignis quàm generaret? Sanum
dici videtur aequales ignis esse operationes,
aetherei & elementaris. Nam si plus absumere¬
tur elementari, quàm generaretur aethereo,
posset assignari vacuum in rerum natura, quod
absurdum est. Si verò plus generaret aethereus,
quàm absumeret elementaris, superfluum non
possetiam suo determinato loco contineri. Al¬
terutro modo, vel aluum naturae solui, aut com¬
primi foret necesse. Breuibus tamen responde¬
bitur ac tutiùs, nihil ab igne consumi, sed per
transmutationis modum, quod ab vno recedit
elemento, hocipsum ad aliud accedere. Perin¬
de natura sagax indies ex elementis ad hunc
modum transmutatis, & forma, nouas excita¬
re formas sollicitè procurat, vt per generatio¬
nem informetur, quod per corruptionem est
dispositum; sitque operatio naturae iuxta coe¬
lestes