97
79
TERTIA ROTA.
sit vnum, & infans aliud, quanquam vnum & idem
sunt genere, res vna, operatio vna; vas denique
vnum, quamuis diuersis nominibus vocetur. Ex
vito enim & muliere nascitur infans, cùm tamen
vit, sit vnum; & mulier aliud, quanquam vnum &
idem sunt genere: quod quidem & in lapide no¬
stro intelligere debes. Quòd autem supra dixi cor¬
uptionem esse caussam generationis & munditiei,
verum est: Nam scire debes, quod omnis res, in sua
prima materia est corrupta, & amara, quae quidem
corruptio & amaritudo, vocatur venenum tingens,
quae est causa vitae in omnibus viuentibus, quod
tibi satis manifestum erit, si recta ratione rerum na¬
turas perpendetis [unclear]. Considera bene, ô fili; quòd
quando Lucifer Angelus superbiae in primis rebel¬
lauit contra Deum & praeuaricatus est mandatum
altissimi, sis certus quod hoc illi corruptum, ama¬
rum, & acerbum factum est. Nec minus lapsus &
praeuaricatio primorum parentum nostrorum vi¬
delicet Adae & Euae, quando mors & condemnatio
subsecuta est, factus est illis corruptio& amaritudo,
similiter & nobis, in quibus eadem corruptio propa¬
gata est. Multò plura exempla his similia recitare
possem si opus esset. Sed vt his omissis, ad proprio¬
ra accedamus, considera bene quod ex omnibus
pretiosis fructibus ex terra nascentibus, prima illo¬
rum materia amara est, & acerba, veluti adhuc cor¬
ruptionis ac putrefactionis praecedentis aliquod ve¬
stigium retinens, quae tum amaritudo, mediante
continua actione caloris naturalis, vertitur in dul¬
cedinem cum virtute magna. Iam itaque fili, si in¬
geniosus fueris, haec pauca tibi sufficiant, quò multà
plura