457
PHYSICA
108
corruptionem, & componuntur. Decomposi¬
ta verò sunt illa, quae iam in compositione per
corruptionem & generationem conuenerunt.
Quicunque haec in illa, impura in pura, compo
sita in simplicia nouerit conuertere, maximus
eritadmirandorum operum artifex. Caeterùm
ad formam deuenientes, hanc dicimus (non
quod dat usse rei, vel nomenclaturam, cum in¬
fidelibus) sed quod aetheream regionem supe¬
riorem & inferiorem elementarem mouet ad
actum, & motus potentiam conceptiuam. Per ele¬
mentorum in sese mutuam transmutationem,
aptat natura materiam, illi formam tanquam
semen in matricem includens: huius virtute
pręgnans, veluti matris vterus, foetum è poten¬
tia producit in actum specificum. Id sibi philo¬
sophi volunt. Forma (inquiunt) deducitur de
potentia materię. Potens est enim ipsa materia
párere, quod à forma generatur in illa. Agit igi
tur forma in materiam, quod à luce naturae ac¬
cepit, videlicet motum atque vitam, seque me¬
diam praebet vt artificem. Caeterùm lux & vita
naturae, spiritus est vniuersalis actionis in ele¬
menta per formam. Hic enim ex vniuersali for
ma naturae, specificas indies formas, à Deo ta¬
men primò creatas, quae corruptela deficiunt,
renouare non cessat. Artificium eiusmodi du¬
plici perficitur instrumeto, dispositione, & in¬
fluxu. Natura mouens, corrumpendo materiam
per